TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Qui enim haeret, in laqueo est. Et videtur civis iste princeps esse istius mundi. Denique ad villam eius mittitur quam emit, qui excusat a regno. Et pascit porcos: illos utique in quos petit diabolus introire, quos praecipitat in mare istius mundi, in sordibus ac fetore viventes. (Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum. .