TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Sunt qui porcos accipiant pro gregibus daemonum, siliquas pro exili virtute inanium hominum, sermonumque iactantia, qui nihil prodesse possunt, inani quadam philosophiae seductione, et quodam sonoro facundiae plausu pompam magis quam utilitatem aliquam demonstrantes. Sed haec diuturna oblectamenta esse non possunt; et ideo,.