TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Haec est prima confessio apud auctorem naturae, praesulem misericordiae, arbitrum culpae. Sed etsi Deus novit omnia, vocem tamen tuae confessionis exspectat. Ore enim confessio fit ad salutem (Rom. X, 10); quia allevat pondus erroris, quisquis ipse se onerat; et accusationis excludit invidiam, qui accusatorem praevenit confitendo: Iustus enim in primordio sermonis accusator est sui (Prov. XVIII, 17). Frustra autem velis occultare, quem nihil fallat; et sine periculo prodas, quod scias esse iam cognitum. Confitere magis, ut interveniat pro te Christus, quem advocatum habemus apud Patrem; roget pro te Ecclesia, et illacrymet populus. Nec vereare ne non impetres. Advocatus spondet veniam, patronus promittit gratiam, reconciliationem tibi paternae pietatis pollicetur assertor. Crede, quia veritas est; acquiesce, quia virtus est. Habet causam ut pro te interveniat, ne pro te gratis mortuus sit. Habet causam ignoscendi Pater, quia quod vult filius, vult et Pater.