TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

(Vers. 23.) Occiditur et vitulus saginatus, ut carnem Domini spirituali opimam virtute per gratiam sacramenti mysteriorum consortio restitutus epuletur. Nemo enim nisi qui timuerit Deum ( quod est initium sapientiae ), nisi signaculum spirituale vel custodierit vel receperit, nisi Dominum praedicaverit, sacramentis debet interesse coelestibus. Qui autem annulum habet, et Patrem habet, et Filium, et Spiritum sanctum; quia signavit nos Deus, cuius imago Christus: et dedit pignus Spiritum in cordibus nostris; ut sciamus hoc annuli istius qui in manu datur, esse signaculum, quo cordis interiora, factorumque nostrorum ministeria signantur. Ergo signati sumus, sicut et legimus: Credentes, inquit, signati estis Spiritu sancto (Ephes. I, 13). Bene autem carnem vituli, quia sacerdotalis est victima, quae pro peccatis fiebat.