TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Ille perit qui fuit; non enim potest perire qui non fuit. Itaque gentes non sunt, Christianus est, iuxta quod supra dictum est: Quia elegit Deus quae non sunt; ut quae sunt, destrueret (I Cor. I, 28). Potest tamen et hic in uno accipi species generis humani. Fuit Adam, et in illo fuimus omnes. Periit Adam, et in illo omnes perierunt (Cf. August. lib. I cont. Iul. Pelag. , cap. 3). Homo igitur et in illo homine qui perierat, reformatur: et ille ad similitudinem Dei factus et imaginem divina patientia et magnanimitate reparatur. Quid est ergo: Elegit Deus quae non sunt; ut quae sunt, destrueret (I Cor. I, 28)? Id est, elegit populum gentium qui non erat; ut destrueret populum Iudaeorum.