TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

(Vers. 25, 27.) Et ideo notatur hic frater, usque adeo ut de villa venire dicatur, hoc est, terrenis operibus occupatus, ignorans quae sunt Spiritus Dei: ut denique numquam pro se vel haedum queratur occisum; non enim pro invidia, sed pro venia mundi agnus est immolatus. Invidus haedum quaerit: innocens agnum pro se desiderat immolari. Ideo et senior dicitur; eo quod cito aliquis per invidiam consenescat. Ideo et foris stat; eo quod malevolentia eum animi liventis excludat. Ideo chorum et symphoniam audire non potest, hoc est, non illa theatralis incentiva luxuriae, nec aulicorum concentus sonorum, sed plebis concordiam concinentis, quae de peccatore servato dulcem resultet laetitiae suavitatem.