Qui enim imitatorem Christi recipit, Christum recipit: et qui imaginem Dei receperit, recipit Deum. Sed quia imaginem Dei non poteramus videre, facta est ad nos per incarnationem Verbi praesentia; ut reconciliaretur nobis quae supra nos est divinitas.