Queri etiam in haedo videtur, quia Iudaei ritum veteris sacrificii perdiderunt: vel quia nullius sanguis his profuit, sicut Christi sanguis Ecclesiae; non enim redimere eos sanguis potuit prophetarum. Impudens autem et similis illius pharisaei iustificantis se arroganti prece, qui putabat quod numquam praeterierit mandatum Dei, quia Legem servabat in litteris. Impius, qui accusabat fratrem quod cum meretricibus paternam substantiam prodegisset, cum debuerit advertere quia sibi dictum est: Meretrices et publicani praecedunt vos in regnum coelorum (Matth. XXI, 31).