TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Bene, Domine, nam et Ioseph et Nicodemus occulti discipuli propter metum, in tempore tamen suum tibi officium non negarunt. Sed tamen quia alibi dixisti: Qui non est mecum, adversum me est: et qui mecum non colligit, dispergit; aperi nobis, ne videatur esse contrarium. Et puto quia si quis mentium consideret scrutatorem, dubitare non debeat uniuscuiusque factum mente discerni. Denique alii dicit, sequere me: alii, vulpes foveas habent. Ille cogitur, iste removetur; ut scias quia devotus admittitur, indevotus excluditur.