TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

(Vers. 59.) Itaque ut advertas Deum non cultus aspernantem esse, sed fraudis: qui repudiaverat fraudulentum, elegit innocentem dicens: Sequere me. Sed hoc dixit ei, cuius patrem iam sciebat mortuum, illum utique patrem de quo dictum est illi: Obliviscere. . . .domum patris tui (Psal. XLIV, 11). Vide igitur quia Dominus quos miseratur, etiam imprudentes advocat, et postulanti paternae veniam sepulturae respondit: (Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei. .