TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Quomodo autem mortui sepelire mortuos possunt, nisi cum ab infidelibus humatur cadaver, cuius ita cor animam perdidit, ut illorum animae Deum: sive quia duplex hic intelligenda est mors, una naturae, altera culpae? Est etiam mors tertia, in qua peccato morimur, et Deo vivimus, sicut Christus qui peccato mortuus est: Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo (Rom. VI, 10).