TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Si tantum, Domine Iesu, confert umbra tua, quantum utique veritas afferet? Quemadmodum vivemus, quando iam non erimus in umbra, sed in ipsa vita? Nunc enim vita nostra abscondita est cum Christo in Deo. Cum autem Christus, inquit, apparuerit, vita nostra, tunc et nos cum eo apparebimus in gloria (Coloss. III, 3 et 4). Dulcis illa vita est, quae non habet mortem: haec autem vita corporis habet mortem praevaricatione naturae, quae plerumque etiam desideratur. Habet etiam ipsa anima plerumque mortem labe peccati: Anima enim quae peccat, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4). Cum autem firmitate beatitudinis roborata coeperit obnoxia non esse peccato, iam non erit mortalis, sed vitam carpet aeternam.