TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Sed quis est homo qui non moriatur, cum resurrectio nisi mortui esse non possit? Quamvis de Enoch et Elia nullam mortem corporis acceperimus, et de Evangelista Ioanne Dominus dixerit: Sic eum volo manere donec venio (Ioan. XXI, 22); tamen quoniam non de uno Ioanne hoc putamus expressum, sed generale de multis hoc esse praeceptum; non hic mors corporis, sed animae denegatur. Sunt enim qui mortui vivunt; quoniam sunt qui viventes mortui sunt, sicut vidua illa quae vivens mortua est (I Tim. V, 6), sicut scriptum est: Veniat mors super eos, et descendant in infernum viventes (Psal. LIV, 16). Si ergo vivus quis in infernum descendit ( peccato enim mortuus in inferni descendit habitaculum), sunt profecto quibus nec in morte corporis interruptus sit ordo vivendi, sicut Abraham, Isaac, et Iacob, quos vivere divinae sententiae auctoritate comperimus; quoniam cum sit Deus Abraham, Isaac, et Iacob, non utique mortuorum est Deus, sed viventium (Matth. XXII, 32).