TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Est et illa prophetica, ut supra sepulcra maiorum quaedam ponamus (Tob. IV, 18), quae lector agnoscis, infidelis intelligere non debet: non quod cibus imperetur aut potus, sed sacrae oblationis veneranda communio reveletur. Non ergo interdictum est muneris, sed religionis mysterium, communionem nobis cum gentibus mortuis non futuram. Nam cum sacramenta vivorum sint, non videntur mortui, qui habent vitam. - Cap. X (PL 15 1710B) Cap. X (Cap. X. - Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. .