TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Contraria sunt ista sibi animalia, ut alia ab aliis devorentur. Sed bonus pastor lupos gregi suo timere non novit: ideoque isti discipuli non in praedam, sed ad gratiam diriguntur; sollicitudo enim boni pastoris efficit, ut lupi in agnos audere nihil possint. Mittit ergo agnos inter lupos, ut compleretur illud: Tunc lupi et agni simul pascentur. .