Qui si quem versuta disputationis suae circumscriptione praevenerint, faciunt obmutescere; mutus est enim qui Verbum Dei non eadem qua est gloria confitetur. Cave ergo ne tibi vocem tollat haereticus, si prior eum non ipse deprehenderis; serpit enim, dum latet eius perfidia: si autem commenta impietatis eius agnoveris, iacturam piae vocis timere non poteris. Cave igitur versutae disputationis venena: animam petunt, guttur invadunt, vitalibus vulnus affigunt. Graves sunt morsus haereticorum, qui ipsis graviores et rapaciores bestiis, nullum avaritiae finem impietatisque noverunt. .