Non sic apostolus Petrus, qui primus Dominicae exsecutor sententiae, ut ostenderet non in vacuum Domini effusa mandata; cum posceretur a paupere, ut ei aliquid pecuniae largiretur, ait: Argentum atque aurum non habeo (Act. III, 6). Ille gloriatur quod non habeat argentum neque aurum: vobis pudori est minus adhuc habere quam cupitis? Est ergo et pauperies gloriosa; quia est et beata, sicut scriptum est: Beati pauperes spiritu (Matth. V, 3). Tamen non tam hoc gloriatur Petrus, quod argentum et aurum non habeat, quam quod servet mandatum Domini, qui praecepit: Nolite possidere aurum; hoc est dicere: Vides me Christi esse discipulum, et aurum a me requiris? Aliud nobis multo pretiosius auro donavit, ut in nomine eius operemur. Itaque non habeo quod non dedit, sed quod dedit habeo: In nomine Domini Iesu, surge, et ambula (Act. III, 6).