(Vers. 28.) Ergo ut scias quia Petrus, Iacobus et Ioannes mortem non gustaverunt, gloriam resurrectionis videre meruerunt; solos enim tres istos post haec fere verba in diebus octo assumpsit, et duxit in montem. Quid est quod iste dicit: In diebus octo post haec verba? Ne forte quia is qui verba Christi audit et credit, resurrectionis tempore gloriam Christi videbit; octava enim die facta est resurrectio; unde et plerique psalmi in octavam inscribuntur (Psal. VI et XI). Aut forte ut ostenderet nobis quia dixerat quod is qui propter Dei verbum perdiderit animam suam, salvam faciet eam; quoniam promissa sua in resurrectione restituat.