TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Quem locum in iis quos de Fide scripsi libellis, memini non esse praeteritum (Lib. IV de Fide, cap. 6). Ut scias autem quia sicut Filius Patrem quibus vult revelat, etiam Pater revelat quibus vult Filium, audi dicentem ipsum Dominum Iesum cum laudaret Petrum, quod eum Filium Dei esse confessus sit: Beatus es, Simon Bariona, quia non caro et sanguis revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est (Matth. XVI, 17). .