TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Causa dicti huius ea est, quod in Beelzebub principe daemoniorum eiicere daemonia dicebatur; ut ostenderet regnum suum individuum esse atque perpetuum. Meritoque etiam Pilato respondit: Regnum meum non est de hoc mundo (Ioan. XVIII, 36). Et ideo qui non in Christo spem gerunt, sed in principe daemoniorum eiici daemones opinantur, eos regni negat esse perpetui: quod spectat ad populum Iudaeorum, qui huiusmodi passionibus ad daemonium eiiciendum, daemonii arcessit auxilium. Nam quemadmodum potest, cum fides scindatur, regnum manere indivisum? Etenim cum in Lege sit populus Iudaeorum, Christus quoque secundum carnem ex Lege sit generatus: quomodo regnum potest Iudaeorum esse perpetuum, quod ex Lege est; cum populus ipse dividat Legem, quando a Legis populo Christus negatur, qui ex Lege debetur? Ita ex parte se fides Iudaicae plebis impugnat, et impugnando dividitur, et dividendo dissolvitur. Et ideo regnum Ecclesiae manebit in aeternum; quia individua fides, corpus est unum: Unus enim Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et pater omnium, qui super omnes, et per omnes, et in omnibus (Ephes. IV, 5 et 6). .