Ergo quia in superioribus Ecclesiam Synagogae praetulit, hortatur nos ut fidem potius nostram ad Ecclesiam transferamus; lucerna enim fides est, iuxta quod scriptum est: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine (Psal. CXVIII, 105); verbum enim Dei fides nostra est, verbum Dei lux, lucerna est fides. Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Ioan. I, 9). Lucerna autem lucere non potest, nisi aliunde lumen acceperit. Haec est lucerna quae accenditur, virtus scilicet nostrae mentis et sensus, ut mua illa possit quae perierat, reperiri (Luc. XV, 8). Nemo ergo fidem sub Lege constituat; Lex enim intra mensuram est, ultra mensuram gratia: Lex obumbrat, gratia clarificat. Et ideo nemo fidem suam intra mensuram Legis includat, sed ad Ecclesiam conferat, in qua septiformis Spiritus relucet gratia, quam Princeps ille sacerdotum fulgore supernae divinitatis illuminat, ne eam Legis umbra restinguat.