(Vers. 24.) Inter hunc igitur divitem et pauperem chaos magnum est; quia post mortem nequeunt merita mutari, eoque in inferno dives inducitur, cupiens aliquid de paupere spiritus, refrigerantis haurire; aqua enim refectio est animae in doloribus constitutae, de qua dicit Esaias: Et saliet aqua cum delectatione de fontibus salutaris (Esai. XII, 3). Cur autem cruciatur ante iudicium? Quia luxurioso carere deliciis poena est. Nam et Dominus dicit: Ibi erit fletus et stridor dentium; cum videritis Abraham, Isaac, et Iacob, et omnes prophetas in regno coelorum (Luc. XIII, 28).