TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Ergo quamvis secundum litteram discas frequenter ignoscere, nec indignationem tenere (nihil enim est quo possit offendi, cui ignoscendi est consuetudo), tamen agnosce mysterium; neque enim otiose sabbato dixit Dominus mulieri: Dimissa es ab infirmitate tua (Luc. XIII, 12), ostendens plebi suae, quae sicut mulier illa vocata sequeretur, adventu suo se remisisse peccata. Septuagies itaque et septies Lamech condemnatur (Gen. IV, 24); quia gravius delinquit, qui scelus dum punit, admittit. Omnem autem enormitatem sceleris baptismi sacramenta dimittunt. Disce ergo donare iniurias tuas; quia persecutoribus suis Christus ignovit.