Sed occurrit illud quod ait Salomon: Domum et substantiam patres partiuntur filiis: a Deo autem praeparabitur viro uxor (Prov. XIX, 14). Quod qui in Graeco legit, non putat esse contrarium. Bene enim dixit Graecus ἁρμόσεται; harmonia enim conveniens et apta rerum omnium dicitur commissa connexio. Harmonia est cum fistulae organi per ordinem copulatae, legitimae tenent gratiam cantilenae, chordarumque aptus servat ordo concordiam. Itaque non habent harmoniam suam nuptiae, quando christiano viro gentilis mulier non legitime copulatur. Ergo ubi nuptiae, harmonia; ubi harmonia, Deus iungit. Ubi harmonia non est, pugna atque dissensio est; quae non est a Deo, quia Deus charitas est (I Ioan. IV, 8).