TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

(Vers. 24.) Quid enim est quod nesciat ille sicut fulgur coruscans, eo quod lux, Dei Filius interna mysterii coelestis illuminet? In illa, inquit, hora. Ergo et horam novit: sed novit sibi, nescit mihi. Bene autem causam diluvii, et incendii, et iudicii de nostris asserit prodisse peccatis; quia Deus malum non creavit, sed nostra sibi merita repererunt. (Vers. 27.) Edebant enim et bibebant; uxores ducebant, et nubebant. .