Adest itaque iudicii dies: si vis non comprehendi, quotidie time, quotidie fuge. Quaeris quomodo fugias? Ascende in montem qui evangelizas Sion (Esai. XL, 9): ut excelsorum vertice possis eminere meritorum: Deus enim montium, et non Deus vallium est (III Reg. XX, 28). Ascende eo ubi Christus sedet ad dexteram Dei, cuius Fundamenta in montibus sanctis (Psal. LXXXVI, 1): et, Montes in circuitu eius (Psal. CXXIV, 2). Mons tuus Paulus, mons tuus Petrus est. Supra illorum fidem mentis tuae locato vestigium. In lege Dei atque haereditate fidei constitutos iudicii dies non ad poenam invenit, sed ad gloriam. .