TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Nunc distantiam intende verborum. Ubi ad se infantes accedere iubet, ut eos vel praedicatione, vel manuum impositione benediceret, pueros appellat: ubi praecipit non scandalizandos (Matth. XVIII, 6), pusillos vocat; non enim scandalizantur qui tanguntur a Christo, non labuntur qui Christo propinquant: sed labuntur illi quos pusillos non aetatis exiguitas, sed virtutis pusillitas fecit. Simul etiam docet infirmos non esse tentandos; ne in nos eorum delicta vertantur, quorum preces ad Dominum, et si ipsi virtutum meritis infirmi sint, angelorum tamen patrociniis evehuntur. Nemo ergo irrideat pauperem, quia exacerbat illum qui fecit eum: nemo tentet invalidum, ne angelos laedat: nemo praecipitet infirmum, ne solvat beneficium Redemptoris. (Prov. XII, 5).