TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Quod si quem movet, quia Nemo bonus nisi unus Deus, moveat et illud, quia nemo bonus nisi Deus. Quod si a Deo Filius non excipitur, utique nec a bono Christus excipitur. Sed cum in Deo Filius persona alter, potestate unus sit, Unus enim Deus ex quo omnia, et unus Dominus per quem omnia (I Cor. VIII, 6); Deus autem et Dominus non duo dii, sed unus Deus sit, quia Dominus Deus tuus Dominus unus est (Deut. VI, 4), utique cum secundum maiestatem Deus unus utraque persona sit, et bonus unus in utroque est. Nam quomodo non bonus ex bono natus? Arbor enim bona bonos fructus facit (Matth. VII, 17). Quomodo non bonus, cum bonitatis substantia assumpta ex Patre non degenerarit in Filio, quae non degeneravit in Spiritu? Et ideo Spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam (Ps. CXLII, 11). Quod si bonus Spiritus qui accepit ex Filio, bonus utique et ille qui tradidit. Et cum bonus Pater, utique et ille bonus qui omnia habet, quae Pater habet. Aut si negatis Filium habere bonitatem, negatis et Patrem (Ioan. XVII, 10). .