TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Sed putatis ideo Deum bonum; quia iudicium non habet in quo est necessitas vindicandi. (Supra, num. 67). Quamquam iam praemissum sit iudicem bonum esse domui Israel, tamen alibi habes: Quam bonus Deus Israel rectis corde (Ps. LXXII, 1)! De quo igitur putatis dictum, de Patre, an de Filio? Si de Patre, ergo non omnibus bonus. Cur igitur Filio derogatis? Si de Filio, ergo bonum Deum et Filium confitemini; ipse est enim Benedictus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae (Luc. I, 68). Ipse est rex et Deus Israel, cui dicitur: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israel (Ioan. I, 49). Sic igitur hic dicit: Quoniam tu bonum me non potes sentire qui tentas, quid me dicis bonum? Bonus quidem ego, sed Rectis corde, cui bonum esse ex natura suppetat, non ex versutia. Bonus ergo Filius, Candor est enim lucis aeternae, et speculum sine macula Dei maiestatis, et imago bonitatis illius (Sap. VII, 26). Quomodo ergo non bonus, qui est imago bonitatis? Sicut enim imago Dei Deus, sed unus Deus, ita et divinae imago bonitatis bona, sed una bonitas. Mihi certe utile est bonum Deum credere, quem meorum habiturus sum iudicem delictorum. Illi viderint qui credere bonum nolunt. Itaque quia legisperitus est iste qui tentat, sicut in libro alio demonstratur, bene dixit: Nemo bonus, nisi Deus (Marc. X, 18); ut admoneret quia scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum (Deut. VI, 16), sed magis confiteretur Domino, Quoniam bonus (Ps. CXXXV, 1).