TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Sed fortasse dicit aliquis: Quomodo Moyses mandavit dari librum repudii, et dimittere uxorem (Deut. XXIV, 1)? Qui hoc dicit, Iudaeus est; qui hoc dicit, Christianus non est. Et ideo quia hoc obiicit, quod obiectum est Domino, respondeat ei Dominus: Ad duritiam, inquit, cordis vestri permisit vobis Moyses dare librum repudii, et dimittere uxores: ab initio autem non fuit sic (Matth. XIX, 8). Moyses permisit, inquit, non Deus iussit; ab initio autem Dei lex est. Quae est lex Dei? Relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt ambo in carne una (Gen. II, 24). Ergo qui dimittit uxorem, carnem suam scindit, dividit corpus.