TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Discant non in facultatibus crimen haerere, sed in iis qui uti nesciant facultatibus; nam divitiae ut impedimenta in improbis, ita in bonis sunt adiumenta virtutis. Dives certe Zachaeus electus à Christo; sed dimidium bonorum suorum pauperibus largiendo, reddendo etiam in quadruplum quae fraude sustulerat (alterum enim non sat est: nec habet gratiam liberalitas, si iniuria perseverat; quia non spolia, sed dona quaeruntur), uberiorem mercedem, quam conferebat, accepit.