TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

(Vers. 17.) Tamen quia supra proposuit regnum Dei evangelizare, et cum dixisset de Lege unum apicem non posse cadere, subiecit: Omnis qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, moechatur. Recte admonet Apostolus dicens sacramentum hoc magnum esse de Christo et Ecclesia (Ephes. V, 32). Invenis igitur coniugium quod nemo dubitet a Deo coniunctum, cum ipse dicat: Nemo venit ad me, nisi Pater meus qui misit me, attraxerit eum (Ioan. VI, 44); ille enim solus potuit has nuptias copulare. Et ideo mystice Salomon dixit: A Deo praeparabitur viro uxor (Prov. XIX, 14). Vir Christus, uxor Ecclesia est; charitate uxor, integritate virgo. Ergo quem Deus traxit ad Filium, non separet persecutio, non avertat luxuria, non Philosophia depraedetur, non Manichaeus contaminet, non Arianus avertat, non Sabellianus inficiat. Deus iunxit, Iudaeus non separet. Adulteri sunt omnes qui adulterare cupiunt fidei et sapientiae veritatem.