Et eiiciebat omnes vendentes et ementes in templo: et mensas nummulariorum evertit, et cathedras vendentium columbas (Matth. XXI, 12). Generaliter itaque supra docuit saeculares a Dei templo abesse debere contractus: specialiter autem nummularios pepulit. Qui sunt nummularii, nisi qui de pecunia Domini lucrum quaerunt, nec bona malaque discernunt? Pecunia enim Domini Scriptura divina est; nam et denarios servis distribuit profecturus, et talenta divisit (Matth. XXV, 14), et pro sanitate hominis vulnerati duo aera stabulario dereliquit (Luc. X, 35); duobus enim Testamentis vulnera nostra curantur. Sed tu quasi bonus nummularius eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum reconde, purgatum Spiritu septiformi (Psal. XI, 7): nec adulteram imaginem regis (quia et Satanas transfigurat se in angelum lucis) impia commutatione suscipias: nec imminutam principis tui figuram arianae fraude perfidiae, thesauro tuo misceas: nec pecuniae sono aures tentes fidelium; ut religiosarum audientiam Scripturarum tinnitus aeris excludat, vel religiosis affectibus habendi cupiditas inseratur. Non ergo omnes excludantur nummularii; sunt enim et boni. Denique, Pecuniam meam, inquit, dedisses nummulariis, et ego veniens cum usuris recepissem eam (Matth. XXV, 27). Quod si nummus est Scripturarum, et usura est Scripturarum.