TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Et ideo ad montem venit Oliveti, ut novellas oleas in sublimi virtute plantaret, quorum mater est illa quae sursum est Hierusalem. In hoc monte est ille coelestis agricola, ut plantati omnes in domo Dei, possint viritim dicere: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Domini (Psal. LI, 10). Et fortasse ipse mons Christus est. Quis enim alius tales fructus ferret olivarum, non curvescentium ubertate baccarum, sed spiritus plenitudine gentium fecundarum? Ipse est per quem ascendimus, et ad quem ascendimus. Ipse est ianua, ipse est via, qui aperitur, et qui aperit, qui pulsatur ab ingredientibus, et ab emeritis adoratur.