Salve, vinea tanto digna custode: te non unius Nabuthae sanguis, sed innumerabilium prophetarum, et (quod est amplius) pretiosus cruor Domini consecravit. Ille licet non regalibus minis territus constantiam metu presserit, non praemiis uberrimis provocatus religiosum vendiderit affectum; sed studio regis obsistens (III Reg. XXI, 3), ne in hortulis suis malvarum olus, succisa vite, sereretur, quando aliud facere nequibat, parata vitibus incendia proprio cruore restinxerit; temporalem tamen vineam defendebat: te vero in perpetuum multorum nobis martyrum plantavit interitus: te crux apostolorum aemula Dominicae passionis usque in orbis totius terminos propagavit. (Vers. 24.) Cuius habet imaginem et inscriptionem? .