TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Videamus itaque ne haec mulier Synagoga sit, quae septem viros habuit, sicut Samaritanae dicitur: Quinque enim viros habuisti (Ioan. IV, 18); quia Samaritani quinque tantum libros Moysi: Synagoga septem sequitur principaliter, et de nullo propter perfidiam suam hereditariae posteritatis semen accepit. Et ideo partem cum viris suis in resurrectione habere non poterit, quia spiritale praeceptum secundum sensum carnis invertit (Apoc. XX, 6); non enim frater carnalis aliquis denuntiatus est qui semen fratris suscitaret defuncti: sed ille qui demortuo populo Iudaeorum sapientiamsibi divini cultus adscisceret in uxorem, atque ex ea semen in apostolis excitaret: qui quasi defunctorum reliquiae Iudaeorum informes adhuc in Synagogae utero derelicti, secundum electionem gratiae reservari novi seminis admixtione meruerunt.