TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

(Vers. 34.) Illi ergo directi cum soverent pullum, numquid suis verbis usi sunt? Minime: sed dixerunt sicut dixerat illis Iesus; ut agnoscas quod non suo sermone, sed Dei verbo; nec proprio, sed Christi nomine fidem populis infudere gentilibus, atque adversariae potestates quae sibi nationum obsequia vindicabant, mandato cessere divino.