TheoFonsAd fontes fidei
Auxilium

Gaudete et Exsultate

GE · Adhortatio apostolica · Franciscus · 2018 · LA · 177 paragraphi · vatican.va ↗

Gratias Deo, historiae Ecclesiae decursu perliquido exstitit personarum perfectionem metiri earum caritatis gradum, haud elementorum et cognitionum quantitatem quae coacervari possunt. “Gnostici” hoc confundunt et alios iudicant secundum facultatem intellegendi certarum doctrinarum altitudinem. Mentem cogitant sine incarnatione, quae patientem Christi in aliis carnem tangere non valet, encyclopaedia abstractionum coartatam. Tandem mysterio carne destituto, malunt «Deum sine Christo, Christum sine Ecclesia, Ecclesiam sine populo».36Homilia Missae apud Domum S. Marthae, 11 Novembris 2016: L’Osservatore Romano, 12 Novembris 2016, p. 8.

In summa, agitur de vana levitate: multo motu in summa mentis parte, qui tamen non movet neque cogitationis altitudinem commovet. Attamen quosdam fallaci fascinatione allicit, quia gnostica aequabilitas est formalis et aseptica esse vult, atque speciem exhibere potest cuiusdam congruentiae vel ordinis qui omnia complectitur.

Sed animum intendamus. Haud mentem ad rationalistas, Ecclesiae inimicos, convertimus. Id intra Ecclesiam accidere potest, cum inter laicos paroeciarum, tum inter eos qui philosophiam vel theologiam docent in educationis institutis. Quandoquidem proprium est quoque gnosticorum credere suas per explanationes se facere posse ut tota fides totumque Evangelium plane intellegatur. Proprias disciplinas putant absolutas et aliis imperant ut suis argumentationibus concedant. Aliud est sanus humilisque rationis usus ad theologicam moralemque Evangelii doctrinam ponderandam; aliud est Iesu doctrinam ad frigidam rigidamque logicam redigere velle quae omnia dominari studet.37Ut sanctus Bonaventura docet, «oportet quod relinquantur omnes intellectuales operationes, et apex affectus totus transferatur et transformetur in Deum. […] Quoniam igitur ad hoc nihil potest natura, modicum potest industria, parum est dandum inquisitioni, et multum unctioni; parum dandum est linguae, et plurimum internae laetitiae; parum dandum est verbo et scripto, et totum Dei dono, scilicet Spiritui Sancto; parum aut nihil dandum est creaturae, et totum creatrici essentiae, Patri et Filio et Spiritui Sancto» (Itinerarium mentis in Deum, VII, 4-5).

Notae

  1. 36. Homilia Missae apud Domum S. Marthae, 11 Novembris 2016: L’Osservatore Romano, 12 Novembris 2016, p. 8.
  2. 37. Ut sanctus Bonaventura docet, «oportet quod relinquantur omnes intellectuales operationes, et apex affectus totus transferatur et transformetur in Deum. […] Quoniam igitur ad hoc nihil potest natura, modicum potest industria, parum est dandum inquisitioni, et multum unctioni;parum dandum est linguae, et plurimum internae laetitiae;parum dandum est verbo et scripto, et totum Dei dono, scilicet Spiritui Sancto;parum aut nihil dandum est creaturae, et totum creatrici essentiae, Patri et Filio et Spiritui Sancto» (Itinerarium mentis in Deum, VII, 4-5).