TheoFonsAd fontes fidei
Auxilium

Gaudete et Exsultate

GE · Adhortatio apostolica · Franciscus · 2018 · LA · 177 paragraphi · vatican.va ↗

Haec beatitudo ad eos pertinet qui habent cor simplex, mundum, sine sordibus, quoniam cor aptum amare non patitur suam in vitam quidquam ingredi quod hunc amorem attentet, quod illum debilitet vel in discrimen ponat. Secundum Sacras Scripturas, cor sunt nostrae verae intentiones, id quod re quaerimus et cupimus, praeter ea quae patefacimus: «Homo enim videt ea, quae parent, Dominus autem intuetur cor» (1 Sam 16,7). Ipse conatur ad nos loqui in corde (cfr Os 2,16) ibique desiderat Legem suam scribere (cfr Ier 31,33). Denique vult nobis cor novum dare (cfr Ez 36,26).

«Omni custodia serva cor tuum» (Prv 4,23). Nihil maculatum falsitate re valorem habet Domino. Ipse «effugiet fictum et auferet se a cogitationibus insensatis» (Sap 1,5). Pater, «qui videt in abscondito» (Mt 6,6), agnoscit quod non est mundum, id est quod non est sincerum, sed tantum cortex et simulacrum, sicut et Filius novit «quid esset in homine» (Io 2,25).

Verum est non esse caritatem sine operibus caritatis, sed haec beatitudo nos recordatur Dominum exspectare studium in fratrem quod manet de corde, quia «et si distribuero in cibos omnes facultates meas et si tradidero corpus meum, ut glorier, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest» (1 Cor 13,3). In Evangelio secundum Matthaeum cernimus quoque ea quae de corde exeunt coinquinare hominem (cfr 15,18), quoniam inde exeunt homicidia, furta, falsa testimonia et cetera (cfr 15,19). Ex intentionibus cordis oriuntur intima desideria et consilia quae re nos permovent.

Cum cor Deum et proximum diligit (cfr Mt 22,36-40), cum hoc est vera eius intentio et non vacua verba, tunc cor illud mundum est ac Deum videre potest. Sanctus Paulus in suo hymno de caritate recordatur nos videre «nunc per speculum in aenigmate» (1 Cor 13,12), sed prout vere regnat caritas, apti fiemus ut videamus «facie ad faciem» (ibid.). Qui sunt mundo corde, sicut Iesus pollicetur, «Deum videbunt». Cor mundum servare ab his omnibus quae caritatem foedant, haec est sanctitas.