Misericordia duas habet species: est dare, adiuvare, aliis servire, et etiam ignoscere, intellegere. Quae Matthaeus in regula aurea constringit: «Omnia ergo, quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite eis» (7,12). Catechismus nos recordatur hanc legem esse applicandam «in omnibus casibus»,71Catechismus Catholicae Ecclesiae, 1789; cfr 1970. peculiari autem modo cum «homo quandoque in condicionibus invenitur quae iudicium morale minus certum et decisionem efficiunt difficilem».72Ibid., 1787.
Dare et ignoscere est conari nostra in vita repercutere aliquid perfectionis Dei, qui superabundanter dat et ignoscit. Quamobrem in Evangelio secundum Lucam iam non audimus effatum «estote perfecti» (Mt 5,48), sed «estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est. Et nolite iudicare et non iudicabimini; et nolite condemnare et non condemnabimini. Dimittite et dimittemini; date, et dabitur vobis» (6,36-38). Et postea Lucas addit aliquid nobis haud neglegendum: «Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis» (6,38). Mensura quam adhibemus, cum intellegamus et ignoscamus, applicabitur ad nos in ignoscendo nobis. Mensura, quam applicabimus in dando, applicabitur nobis in caelo in remunerando nos. Haud expedit nobis hoc oblivisci.
Iesus non dicit: “Beati qui ultionem sibi proponunt”, sed beatos appellat eos qui dimittunt idque faciunt «usque septuagies septies» (Mt 18,22). Oportet cogitare nos omnes exercitum esse dimissorum. Nos omnes conspecti sumus cum miseratione divina. Si ad Dominum sincere accedimus et aures exacuimus, probabiliter aliquando hanc reprehensionem audiemus: «Non oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?» (Mt 18,33). Conspicere et agere cum misericordia, haec est sanctitas.