Haec beatitudo in mentem nobis adducit innumeras bellicas condiciones quae iterantur. Nobis autem admodum familiare est contentionum vel saltem dissensionum actores esse. Exempli gratia, cum de quodam aliquid audio et vado ad alterum eique hoc dico; et forsitan aliam versionem effingo parum ampliorem eamque diffundo. Et si plus damni facere valeo, videtur hoc mihi magis satisfacere. Orbis rumorum, factus a plebe quae studet carpere et diruere, haud pacem construit. Haec gens potius est inimica pacis ac nullo modo beata.73Diffamatio et calumnia sunt veluti actus terroris: proicitur bombum, aliquid deletur et aggressor abit felix et tranquillus. Hoc valde differt a nobilitate illius qui appropinquat facie ad faciem locuturus, cum serena sinceritate, de bono alterius cogitans.
Pacifici sunt fons pacis, pacem socialemque amicitiam aedificant. Iis qui nituntur pro pace ubique seminanda, Iesus pulchram facit promissionem: «Ipsi filii Dei vocabuntur» (Mt 5,9). Ipse poscebat a discipulis ut, cum in quandam domum pervenirent, dicerent: «Pax huic domui!» (Lc 10,5). Verbum Dei quemque credentem hortatur ut una cum omnibus pacem sectetur (cfr 2 Tim 2,22), quoniam «fructus iustitiae in pace seminatur facientibus pacem» (Iac 3,18). Si autem aliquando nostra in communitate dubia adsunt quid sit faciendum, «quae pacis sunt, sectemur» (Rom 14,19), quoniam unitas maior est contentione.74In quibusdam occasionibus necessarium esse potest de alicuius fratris difficultatibus loqui. His in casibus evenire potest quod transmittatur relatus potius quam verum factum. Passio veram rem facti deformat, commutat illud in relatum ac denique idem tradit singuli opinionis plenum. Ita deletur res, nec veritas alius servatur.
Haud facile est istam pacem evangelicam exstruere, quae neminem excludit, sed integrat etiam eos qui paulisper insolentes sunt, homines difficiles et implicatos, qui attentionem evocant, qui diversi sunt, qui a vita nimirum percutiuntur, quorum alia intersunt. Durum est magnamque requirit ingenii sollertiam et cordis, quia non agitur de «consensu ad mensulam scriptoriam vel de pace fluxa pro felici minoritate»,75Adh. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 218: AAS 105 (2013), 1110. nec de proposito «paucorum pro paucis».76Ibid., 239: 1116. Neque nititur conflictus ignorare vel dissimulare, sed «accipere sufferre conflictum, dirimere eum et commutare in anellum catenae novi processus».77Ibid., 227: 1112. Oportet opifices pacis esse, quia pacem exstruere ars est quae requirit animum serenum, creativum, sensibilem et agilem. Circum nos pacem serere, haec est sanctitas. «Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum»
Ipse Iesus asserit hanc viam contra consuetudinem ducere usque adeo ut nos permutet in homines qui sua vita in dubium revocent societatem, homines incommodos. Iesus recordatur tot homines persecutionem pati ac persecutionem passos esse solummodo quoniam pro iustitia certaverunt, quoniam sua officia in Deum et in alios expleverunt. Si in obscuram mediocritatem delabi nolumus, ne postulemus vitam commodam: «Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam» (Mt 16,25).
Non licet exspectare, ad vivendum Evangelium, ut circum nos omnia favorabilia sint, quia saepe dominatus ambitiones mundanorumque negotiorum adversus nos contendunt. Sanctus Ioannes Paulus II ita dicebat: «Alienata est societas quae suis in formis ordinationis socialis et rerum confectionis atque consumptionis difficiliorem reddit traditionem huius doni et huius inter homines conspirationis constitutionem».78Litt. enc. Centesimus annus (1 Maii 1991), 41c: AAS 83 (1991), 844-845. In huiusmodi societate alienata, decepta machinatione rei politicae, instrumentorum communicationis socialis, oeconomiae, culturae ac etiam religionis, quae sincerae progressioni humanae et sociali obsistit, Beatitudines vivere difficile fit, vel etiam invisum quoddam, suspectum et irrisum esse potest.
Crux, praesertim defatigationes et passiones quas sustinemus ut caritatis mandatum et iustitiae iter vivamus, fons est maturationis et sanctificationis. Recordari debemus Novum Testamentum, cum de passionibus loquitur pro Evangelio sustinendis, plane ad persecutiones referri (cfr Act 5,41; Phil 1,29; Col 1,24; 2 Tim 1,12; 1 Pe 2,20; 4,14-16; Apc 2,10).
Loquimur tamen de persecutionibus inevitabilibus, non de illis quas nos ipsi, alios perperam tractantes, concitare possemus. Sanctus non est quispiam insolitus, disiunctus, qui haud perferri potest ob eius vanitatem, indolem infensam eiusque simultates. Christi Apostoli tales non erant. Liber Actuum Apostolorum instanter enarrat eos habere «gratiam ad omnem plebem» (2,47; cfr 4,21.33; 5,13), dum quidam magistratus eos insectabantur et persequebantur (cfr 4,1-3; 5,17-18).
Persecutiones re non pertinent ad praeteritum tempus, quoniam etiam hodie eas patimur, tum modo cruento, sicut tot martyres nostrae aetatis, cum modo subtiliore, per calumnias et falsitates. Iesus dicit beatitudinem adesse cum «dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me» (Mt 5,11). Alias de ludibriis agitur, quae fidem nostram conantur detorquere nosque uti personas ridiculas ostentare. Evangelii viam cotidie accipere, etiamsi nobis aerumnas afferat, haec est sanctitas.