TheoFonsAd fontes fidei
Auxilium

Gaudete et Exsultate

GE · Adhortatio apostolica · Franciscus · 2018 · LA · 177 paragraphi · vatican.va ↗

Mundus contraria nobis proponit: ludum, oblectamentum, delectationem, relaxationem, ac dicit nobis haec esse illud quod vitam bonam efficit. Mundanus homo ignorat, in alteram partem respicit cum incommoda morbi vel doloris adsint in familia vel circum eum. Mundus lugere non vult: mavult dolorosas condiciones ignorare, operire, abscondere. Plures vires expenduntur ad aufugiendas condiciones ubi adest passio, putando dissimulari posse facta, ubi numquam prorsus crux deesse potest.

Qui res videt sicut revera sunt, sinit se dolore transfigi suoque in corde luget, vitae altitudines attingere valet atque vere beatus esse.70A Patrum temporibus Ecclesia magni aestimat lacrimarum donum, sicut conspicitur etiam in pulchra oratione Ad petendam compunctionem cordis: «Omnipotens et mitissime Deus, qui sitienti populo tuo fontem viventis aquae de petra produxisti: educ de cordis nostri duritia lacrimas compunctionis; ut peccata nostra plangere valeamus, remissionemque eorum, te miserante, mereamur accipere» (Missale Romanum, ed. typ. 1962, p. [110]). Haec persona consolatur, sed consolatione Iesu et non mundi. Itaque animum habere potest alterius dolorem communicandi ac desinit a dolorosis rerum adiunctis aufugere. Hoc modo comperit vitam sensum habere cum alteri succurrat in eius dolore, cum angustias aliorum intellegat, cum alios allevet. Haec persona sentit quod alter est caro de carne eius, non timet accedere usque ad tangendum eius vulnus, compassionem habet donec experiatur longinquitatem inter se deleri. Ita accipi potest hortatio illa sancti Pauli: «Flere cum flentibus» (Rom 12,15). Cum aliis lugere posse, haec est sanctitas.

Notae

  1. 70. A Patrum temporibus Ecclesia magni aestimat lacrimarum donum, sicut conspicitur etiam in pulchra oratione Ad petendam compunctionem cordis: «Omnipotens et mitissime Deus, qui sitienti populo tuo fontem viventis aquae de petra produxisti: educ de cordis nostri duritia lacrimas compunctionis;ut peccata nostra plangere valeamus, remissionemque eorum, te miserante, mereamur accipere» (Missale Romanum, ed. typ. 1962, p. [110]).