Pontificium Consilium pro Laicis
Consilium competens est in iis, quæ ad Sedem Apostolicam pertinent in laicorum apostolatu promovendo et coordinando atque, universim, in iis, quæ vitam christianam laicorum qua talium respiciunt.
Præsidi adest Cœtus præsidialis ex Cardinalibus et Episcopis constans; inter membra Consilii potissimum adnumerantur Christifideles in variis actuositatis provinciis versantes.
§ 1. Eius est incitare et sustinere laicos ut vitam et missionem Ecclesiæ modo sibi proprio participent, sive singuli, sive in consociationibus, præsertim ut ipsorum peculiare officium impleant rerum temporalium ordinem spiritu evangelico imbuendi. § 2. Laicorum cooperationem fovet in catechetica institutione, in vita liturgica et sacramentali atque in operibus misericordiæ, caritatis et promotionis socialis. § 3. Idem prosequitur et moderatur conventus internationales aliaque incepta, quæ ad apostolatum laicorum attinent.
Consilium ea omnia intra ambitum propriæ competentiæ agit, quæ ad consociationes laicales christifidelium spectant; eas vero, quæ internationalem indolem habent, erigit earumque statuta approbat vel recognoscit, salva competentia Secretariæ Status; quoad Tertios Ordines sæculares ea tantum curat, quæ ad eorum apostolicam operositatem pertinent.
Pontificium Consilium ad Unitatem Christianorum Fovendam
Consilii munus est per opportuna incepta et navitates operi œcumenico incumbere ad unitatem inter christianos redintegrandam.
§ 1. Curat ut decreta Concilii Vaticani II quæ ad rem œcumenicam pertinent, ad usum traducantur. Agit de recta interpretatione principiorum de œcumenismo eaque exsecutioni mandat. § 2. Cœtus catholicos tum nationales tum internationales christianorum unitatem promoventes fovet, colligit atque coordinat eorumque inceptis invigilat. § 3. Rebus ad Summum Pontificem prius delatis, rationes curat cum fratribus Ecclesiarum et communitatum ecclesialium, plenam communionem cum Ecclesia catholica nondum habentium, ac præsertim dialogum et colloquia ad unitatem cum ipsis fovendam instituit, peritis doctrina theologica probe instructis opem ferentibus. Observatores catholicos deputat pro conventibus christianis atque invitat aliarum Ecclesiarum et communitatum ecclesialium observatores ad conventus catholicos, quoties id opportunum videatur.
§ 1 . Cum materia ab hoc Dicasterio tractanda suapte natura sæpe quæstiones fidei tangat, ipsum oportet procedat arcta coniunctione cum Congregatione de Doctrina Fidei, præsertim cum agitur de publicis documentis aut declarationibus edendis. § 2. In gerendis autem maioris momenti negotiis, quæ Ecclesias seiunctas Orientis respiciunt, prius audiat oportet Congregationem pro Ecclesiis Orientalibus.
Apud Consilium exstat Commissio ad res investigandas atque tractandas, quæ Iudæos sub respectu religioso attingunt; eam eiusdem Consilii Præses moderatur.
Pontificium Consilium pro Familia
Consilium pastoralem familiarum curam promovet, earumque iura dignitatemque in Ecclesia et in civili societate fovet, ut ipsæ munera sibi propria aptius usque implere valeant.
Præsidi adest Cœtus præsidialis, ex Episcopis constans; in Consilium potissimum cooptantur laici viri mulieresque, præsertim coniugio iuncti, ex variis terrarum orbis partibus.
§ 1. Consilium Ecclesiæ doctrinam de familia penitius cognoscendam et apta catechesi divulgandam curat; studia præcipue de matrimonii ac familiæ spiritualitate fovet. § 2. Idem satagit ut, conspirans cum Episcopis eorumque Conferentiis, humanæ socialesque instituti familiaris in variis regionibus condiciones accurate cognoscantur, pariterque incepta, quæ rem pastoralem familiarem adiuvant, in communem perferantur notitiam. § 3. Adnititur ut iura familiæ, etiam in vita sociali et politica, agnoscantur et defendantur; incepta quoque ad humanam vitam inde a conceptione tuendam et ad procreationem responsabilem fovendam sustinet atque coordinat. § 4. Firmo præscripto art. 133, navitatem persequitur institutorum atque consociationum, quibus propositum est familiæ bono inservire.
Pontificium Consilium de Iustitia et Pace
Consilium eo spectat, ut iustitia et pax in mundo secundum Evangelium et socialem Ecclesiæ doctrinam promoveantur.
§ 1. Socialem Ecclesiæ doctrinam altius pervestigat, data opera ut ipsa late diffundatur et apud homines communitatesque in usum vitæ deducatur, præsertim quod spectat ad rationes inter opifices et conductores operis, spiritu Evangelii magis magisque imbuendas. § 2. Notitias et inquisitiones de iustitia et pace, de populorum progressione et de hominum iurium læsionibus in unum colligit, perpendit atque exinde deductas conclusiones pro opportunitate cum Episcoporum cœtibus communicat; rationes fovet cum catholicis internationalibus consociationibus aliisque institutis etiam extra Ecclesiam catholicam exstantibus, quæ ad iustitiæ pacisque bona in mundo consequenda sincere contendunt. § 3. Operam impendit ut inter populos sentiendi ratio de pace fovenda formetur, præsertim occasione oblata Diei Pacis in mundo provehendæ.
Peculiares necessitudines cum Secretaria Status habet, præsertim quotiescumque per documenta vel per enuntiationes in rebus de iustitia et pace publice agendum est. Pontificium Consilium «Cor unum»
Consilium Ecclesiæ Catholicæ sollicitudine erga egentes ostendit, ut humana fraternitas foveatur et caritas Christi manifestetur.
Consilii munus est: 1° Christifideles incitare ad evangelicæ caritatis testimonium præbendum, utpote ipsam Ecclesiæ missionem participantes, eosque in hac cura sustinere; 2° incepta catholicorum institutorum fovere et coordinare, quæ egentibus populis adiuvandis incumbunt, ea præsertim quæ urgentioribus angustiis et calamitatibus succurrunt, facilioresque reddere institutorum catholicorum necessitudines cum publicis internationalibus consiliis, quæ in eodem beneficentiæ et progressionis campo operantur; 3° consilia atque mutuæ navitatis fraternique auxilii opera studio prosequi atque promovere, quæ humano profectui inserviunt.
Huius Consilii Præses idem est ac Præses Pontificii Consilii pro Iustitia et Pace, qui curat ut utriusque Instituti actuositas arcta coniunctione procedat.
Inter Consilii membra viri etiam et mulieres cooptantur, qui catholicorum beneficentiæ institutorum veluti partes agant quo efficacius proposita Consilii ad effectum deducantur.
Pontificium Consilium de Spirituali Migrantium atque Itinerantium Cura
Consilium pastoralem Ecclesiæ sollicitudinem convertit ad peculiares necessitates eorum, qui patrium solum relinquere coacti sint vel eo penitus careant; itemque quæstiones, ad hæc attinentes, accommodato studio perpendendas curat.
§ 1. Consilium dat operam, ut in Ecclesiis particularibus efficax propriaque cura spiritualis, etiam, si res ferat, per congruas pastorales structuras, præbeatur sive profugis et exsulibus, sive migrantibus, nomadibus et circensem artem exercentibus. § 2. Fovet pariter apud easdem Ecclesias pastoralem sollicitudinem pro maritimis sive navigantibus sive in portibus, præsertim per Opus Apostolatus Maris, cuius supremam moderationem exercet. § 3. Eandem sollicitudinem adhibet iis, qui in aëroportibus vel in ipsis aëronavibus officia exercent vel opus faciunt. § 4. Adnititur, ut populus christianus, præsertim occasione oblata celebrationis Diei universalis pro migrantibus atque exsulibus, conscientiam eorum necessitatum sibi comparet atque proprium fraternum animum erga eos efficaciter manifestet.
Adlaborat ut itinera pietatis causa vel studio discendi vel ad relaxationem suscepta ad moralem religiosamque Christifidelium formationem conferant atque Ecclesiis particularibus adest ut omnes qui exinde extra proprium domicilium versantur, apta animarum cura frui possint.
Pontificium Consilium de Apostolatu pro Valetudinis Administris
Consilium sollicitudinem Ecclesiæ pro infirmis ostendit adiuvando eos qui ministerium implent erga ægrotantes dolentesque, ut misericordiæ apostolatus, quem exercent, novis postulationibus aptius usque respondeat.
§ 1. Consilii est Ecclesiæ doctrinam diffundere circa spirituales et morales infirmitatis aspectus necnon humani doloris significationem. § 2. Ecclesiis particularibus adiutricem operam præbet, ut valetudinis administri spirituali cura iuventur in sua navitate secundum christianam doctrinam explenda, ac præterea ne iis, qui in hoc ambitu pastoralem actionem gerunt, apta subsidia ad proprium exsequendum opus desint. § 3. Idem studii actionisque operi favet, quod sive Consociationes Internationales Catholicæ sive alia instituta in hoc campo variis modis navant. § 4. Intento animo novitates in legibus et scientiis circa valetudinem prosequitur eo consilio, ut in opera pastorali Ecclesiæ earum opportuna ratio habeatur.
Pontificium Consilium de Legum Textibus Interpretandis
Consilii munus in legibus Ecclesiæ interpretandis præsertim consistit.
Consilio competit Ecclesiæ legum universalium interpretationem authenticam pontificia auctoritate firmatam proferre, auditis in rebus maioris momenti Dicasteriis, ad quæ res ratione materiæ pertinet.
Hoc Consilium ceteris Romanis Dicasteriis præsto est ad illa iuvanda eo proposito ut decreta generalia exsecutoria et instructiones ab iisdem edendæ iuris vigentis præscriptis congruant et recta forma iuridica exarentur.
Eidem insuper subicienda sunt a Dicasterio competenti pro recognitione decreta generalia Episcoporum cœtuum ut examinentur ratione habita iuridica.
Iis quorum interest postulantibus, decernit utrum leges particulares et generalia decreta, a legislatoribus infra supremam auctoritatem lata, universalibus Ecclesiæ legibus consentanea sint necne.
Pontificium Consilium pro Dialogo inter Religiones
Consilium fovet et moderatur rationes cum membris cœtibusque religionum, quæ christiano nomine non censentur, necnon cum iis, qui sensu religioso quocumque modo potiuntur.
Consilium operam dat, ut dialogus cum asseclis aliarum religionum apte conseratur, aliasque rationes cum ipsis fovet; opportuna studia et conventus promovet ut mutua notitia atque æstimatio habeantur, necnon hominis dignitas eiusque spiritualia et moralia bona consociata opera provehantur; formationi eorum consulit, qui in huiusmodi dialogum incumbunt.
Cum subiecta materia id requirit, in proprio munere exercendo collatis consiliis procedat oportet cum Congregatione de Doctrina Fidei, et, si opus fuerit, cum Congregationibus pro Ecclesiis Orientalibus et pro Gentium Evangelizatione.
Apud Consilium exstat Commissio ad rationes cum Musulmanis sub religioso respectu fovendas, moderante eiusdem Consilii Præside.
Pontificium Consilium pro Dialogo cum Non Credentibus
Consilium pastoralem Ecclesiæ sollicitudinem manifestat erga eos qui Deo non credunt vel nullam religionem profitentur.
Studium promovet atheismi necnon fidei religionisque defectus, eorum causas atque consecutiones inquirendo ad christianam fidem quod attinet, eo proposito, ut apta auxilia pastorali actioni comparentur, operam potissimum ferentibus catholicis studiorum Institutis.
Dialogum instituit cum atheis et non credentibus, quoties hi sinceræ cooperationi assentiantur; studiorum de hac materia cœtibus per vere peritos interest.
Pontificium Consilium de Cultura
Consilium rationes fovet inter Sanctam Sedem et humani cultus provinciam, præsertim colloquium cum variis nostri temporis Institutis scientiæ et doctrinæ provehendo, ut civilis cultus magis magisque Evangelio aperiatur atque scientiarum, litterarum, artiumque cultores se ad veritatem, bonitatem et pulchritudinem ab Ecclesia vocari sentiant.
Consilium structuram habet peculiarem, in qua, una cum Præside, adsunt Cœtus præsidialis aliusque cœtus cultorum variarum disciplinarum ex pluribus orbis terrarum regionibus.
Consilium apta incepta ad culturam attinentia per se suscipit; ea quæ a variis Ecclesiæ Institutis capiuntur, persequitur atque ipsis, quatenus opus fuerit, adiutricem operam præbet. Collatis autem consiliis cum Secretaria Status attendit ad agendi rationes, quas ad humanum cultum fovendum Civitates et internationalia Consilia susceperint, atque in culturæ ambitu præcipuis cœtibus pro opportunitate interest et congressiones fovet.
Pontificium Consilium de Communicationibus socialibus
§ 1. Consilium in præcipuum munus incumbit tempestive accommodateque suscitandi ac sustinendi Ecclesiæ et Christifidelium actionem in multiplicibus socialis communicationis formis; operam dandi ut sive diaria aliaque periodica scripta, sive cinematographica spectacula, sive radiophonicæ ac televisificæ emissiones humano et christiano spiritu magis magisque imbuantur. § 2. Peculiari sollicitudine prosequitur catholicas ephemerides, periodicas scriptiones, stationes radiophonicas atque televisificas, ut propriæ indoli ac muneri reapse respondeant, præsertim Ecclesiæ doctrinam, prout a Magisterio proponitur, evulgando, atque religiosos nuntios recte fideliterque diffundendo. § 3. Necessitudinem fovet cum catholicis consociationibus, quæ communicationibus socialibus dant operam. § 4. Curat ut populus christianus, præsertim occasione data celebrationis Diei communicationum socialium conscius fiat officii, quo unusquisque tenetur, adlaborandi ut huiusmodi instrumenta pastorali Ecclesiæ missioni præsto sunt.