Congregatio de Doctrina Fidei
Proprium Congregationis de Doctrina Fidei munus est doctrinam de fide et moribus in universo catholico orbe promovere atque tutari; proinde ipsi competunt ea, quæ hanc materiam quoquo modo attingunt.
Munus promovendæ doctrinæ adimplens, ipsa studia fovet ut fidei intellectus crescat ac novis quæstionibus ex scientiarum humanive cultus progressu enatis responsio sub luce fidei præberi possit.
Episcopis, sive singulis sive in cœtibus adunatis, auxilio est in exercitio muneris, quo ipsi authentici fidei magistri atque doctores constituuntur, quoque officio integritatem eiusdem fidei custodiendi ac promovendi tenentur.
Ad veritatem fidei morumque integritatem tuendam, curam impendit, ne fides aut mores per errores quomodocumque vulgatos detrimentum patiantur. Quapropter: 1° ipsi officium est exigendi, ut libri aliaque scripta a Christifidelibus edenda, quæ fidem moresque respiciant, prævio competentis auctoritatis examini subiciantur; 2° scripta atque sententias, quæ rectæ fidei contraria atque insidiosa videantur, excutit, atque, si constiterit ea Ecclesiæ doctrinæ esse opposita, eadem, data auctori facultate suam mentem plene explicandi, tempestive reprobat, præmonito Ordinario, cuius interest, atque congrua remedia, si opportunum fuerit, adhibet; 3° curat denique, ne erroneis ac periculosis doctrinis, forte in populum christianum diffusis, apta confutatio desit.
Delicta contra fidem necnon graviora delicta tum contra mores tum in sacramentorum celebratione commissa, quæ ipsi delata fuerint, cognoscit atque, ubi opus fuerit, ad canonicas sanctiones declarandas aut irrogandas ad normam iuris, sive communis sive proprii, procedit.
Eiusdem pariter est cognoscere, tum in iure tum in facto, quæ privilegium fidei respiciunt.
Prævio eius iudicio subiciuntur documenta, ab aliis Curiæ Romanæ Dicasteriis edenda, quatenus doctrinam de fide vel moribus attingunt.
Apud Congregationem de Doctrina Fidei constitutæ sunt Pontifica Commissio Biblica et Commissio Theologica Internationalis, quæ iuxta proprias probatas normas agunt quibusque præest Cardinalis eiusdem Congregationis Præfectus.
Congregatio pro Ecclesiis Orientalibus
Congregatio ea cognoscit, quæ, sive quoad personas sive quoad res, Ecclesias Orientales Catholicas respiciunt.
§ 1. Huius Congregationis competentia ad omnia extenditur negotia, quæ Ecclesiis Orientalibus sunt propria, quæque ad Sedem Apostolicam deferenda sunt, sive quoad Ecclesiarum structuram et ordinationem, sive quoad munerum docendi, sanctificandi et regendi exercitium, sive quoad personas, earundem statum, iura ac obligationes. Omnia quoque explet, quæ de relationibus quinquennalibus ac visitationibus ad limina ad normam artt. 31, 32 agenda sunt. § 2. Integra tamen manet propria atque exclusiva competentia Congregationum de Doctrina Fidei et de Causis Sanctorum, Pænitentiariæ Apostolicæ, Supremi Tribunalis Signaturæ Apostolicæ et Tribunalis Rotæ Romanæ, necnon Congregationis de Cultu divino et Disciplina Sacramentorum ad dispensationem pro matrimonio rato et non consummato quod attinet. In negotiis, quæ Ecclesiæ Latinæ fideles quoque attingunt, Congregatio procedat, si rei momentum id postulet, collatis consiliis cum Dicasterio in eadem materia pro fidelibus Latinæ Ecclesiæ competenti.
Congregatio sedula cura item prosequitur communitates Christifidelium orientalium in circumscriptionibus territorialibus Ecclesiæ Latinæ versantium, eorumque necessitatibus spiritualibus per Visitatores, immo, ubi numerus fidelium atque adiuncta id exigant, quatenus fieri possit, etiam per propriam Hierarchiam consulit, collatis consiliis cum Congregatione pro constitutione Ecclesiarum particularium in eodem territorio competenti.
Actio apostolica et missionalis in regionibus, in quibus ritus orientales ab antiqua ætate præponderant, ex hac Congregatione unice pendet, etiamsi a missionariis Latinæ Ecclesiæ peragatur.
Congregatio mutua ratione procedit cum Consilio ad Unitatem Christianorum Fovendam, in iis quæ relationes cum Ecclesiis Orientalibus non catholicis respicere possunt necnon cum Consilio pro Dialogo inter Religiones, in materia quæ ambitum eius tangit.
Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum
Congregatio ea agit quæ, salva competentia Congregationis de Doctrina Fidei, ad Sedem Apostolicam pertinent quoad moderationem ac promotionem sacræ liturgiæ, in primis Sacramentorum.
Sacramentorum disciplinam, præsertim quod attinet ad eorum validam et licitam celebrationem, fovet atque tuetur; gratias insuper atque dispensationes concedit, quæ ad Episcoporum diœcesanorum facultates hac in regione non pertinent.
§ 1. Congregatio actionem pastoralem liturgicam, peculiari ratione ad Eucharisticam celebrationem quod attinet, efficacibus ac congruis mediis promovet; Episcopis diœcesanis adest, ut Christifideles sacram liturgiam magis in dies actuose participent. § 2. Textibus liturgicis conficiendis aut emendandis prospicit; recognoscit calendaria peculiaria atque Propria Missarum et Officiorum Ecclesiarum particularium necnon Institutorum, quæ hoc iure fruuntur. § 3. Versiones librorum liturgicorum eorumque aptationes ab Episcoporum Conferentiis legitime paratas recognoscit.
Commissionibus vel Institutis ad apostolatum liturgicum vel musicam vel cantum vel artem sacram promovenda conditis favet et cum iis rationes habet; huiuscemodi consociationes, quæ indolem internationalem præ se ferant, ad normam iuris erigit vel eorum statuta approbat ac recognoscit; conventus denique ex variis regionibus ad vitam liturgicam provehendam fovet.
Attente invigilat ut ordinationes liturgicæ adamussim serventur, abusus præcaveantur iidemque, ubi deprehendantur, exstirpentur.
Huius Congregationis est cognoscere de facto inconsummationis matrimonii et de exsistentia iustæ causæ ad dispensationem concedendam. Ideoque acta omnia cum voto Episcopi et animadversionibus Defensoris Vinculi accipit et, iuxta peculiarem procedendi modum, perpendit atque, si casus ferat, Summo Pontifici petitionem ad dispensationem impetrandam subicit.
Ipsa competens quoque est in causis de nullitate sacræ ordinationis cognoscendis ad normam iuris.
Competens est quoad cultum sacrarum reliquiarum, confirmationem cælestium Patronorum et Basilicæ minoris titulum concedendum.
Congregatio adiuvat Episcopos ut, præter liturgicum cultum, preces necnon pia populi christiani exercitia, normis Ecclesiæ plene congruentia, foveantur et in honore habeantur.
Congregatio de Causis Sanctorum
Congregatio ea omnia tractat, quæ, secundum statutum iter, ad Servorum Dei canonizationem perducunt.
§ 1. Episcopis diœcesanis, quibus causæ instructio competit, peculiaribus normis necnon opportunis consiliis adest. § 2. Causas iam instructas perpendit, inquirens utrum omnia ad normam legis peracta sint. Causas ita recognitas funditus perscrutatur ad iudicium ferendum utrum constet de omnibus quæ requiruntur, ut Summo Pontifici vota favorabilia subiciantur, secundum ante constitutos gradus causarum.
Ad Congregationem præterea spectat cognoscere de Doctoris titulo Sanctis decernendo, præhabito voto Congregationis de Doctrina Fidei ad eminentem doctrinam quod attinet.
Eius insuper est de iis omnibus decernere, quæ ad sacras Reliquias authenticas declarandas easdemque conservandas pertinent.
Congregatio pro Episcopis
Congregatio ea cognoscit quæ Ecclesiarum particularium constitutionem et provisionem necnon episcopalis muneris exercitium respiciunt in Ecclesia Latina, salva competentia Congregationis pro Gentium Evangelizatione.
Huius Congregationis est ea omnia agere, quæ ad Ecclesiarum particularium earumque cœtuum constitutionem, divisionem, unionem, suppressionem ceterasque immutationes spectant. Eius quoque est Ordinariatus Castrenses pro pastorali cura militum erigere.
Omnia agit quæ attinent ad Episcoporum, etiam titularium, nominationem, et generatim ad provisionem Ecclesiarum particularium.
Quotiescumque cum rerum publicarum Moderatoribus tractandum est sive ad Ecclesiarum particularium earumque cœtuum constitutionem aut immutationem, sive ad
Congregatio in ea insuper incumbit, quæ rectum muneris pastoralis Episcoporum exercitium respiciunt, eis omnimodam operam præbendo; eius enim est, si opus fuerit, communi sententia cum Dicasteriis, quorum interest, visitationes apostolicas generales indicere earumque exitus, pari procedendi modo, perpendere et, quæ inde opportune decernenda sint, Summo Pontifici proponere.
Ad hanc Congregationem pertinent ea omnia, quæ ad Sanctam Sedem spectant circa Prælaturas personales.
Pro Ecclesiis particularibus suæ curæ concreditis Congregatio omnia procurat quæ visitationes ad limina respiciunt; ideoque relationes quinquennales ad normam art. 32 perpendit. Episcopis Romam adeuntibus adest, præsertim ut sive congressio cum Summo Pontifice sive alia colloquia et peregrinationes apte disponantur. Expleta visitatione, conclusiones, eorum diœceses respicientes, cum Episcopis diœcesanis scripto communicat.
Congregatio ea absolvit, quæ ad celebrationem Conciliorum particularium necnon ad Episcoporum Conferentiarum erectionem atque earundem statutorum recognitionem attinent; acta huiusmodi cœtuum recipit atque decreta, quæ recognitione egent, collatis consiliis cum Dicasteriis, quorum interest, recognoscit.
Pontificia Commissio pro America Latina
§ 1. Commissionis munus est Ecclesiis particularibus in America Latina tum consilio tum opere adesse, studio quoque incumbere quæstionibus, quæ vitam ac profectum ipsarum Ecclesiarum respiciunt, præsertim ut sive Curiæ Dicasteriis, quorum ratione competentiæ interest, sive ipsis Ecclesiis in huiusmodi quæstionibus solvendis, auxilio sit. § 2. Ipsius quoque est fovere rationes inter ecclesiastica instituta internationalia et nationalia, quæ pro Americæ Latinæ Regionibus adlaborant, et Curiæ Romanæ Dicasteria.
§ 1. Præses Commissionis est Præfectus Congregationis pro Episcopis, qui ab Episcopo vices Præsidis agente adiuvatur. Ipsis adsunt tamquam Consiliarii nonnulli Episcopi sive ex Curia Romana sive ex Americæ Latinæ Ecclesiis adlecti. § 2. Commissionis Membra sive ex Curiæ Romanæ Dicasteriis sive ex Consilio Episcopali Latino-Americano tum ex Episcopis Regionum Americæ Latinæ tum ex Institutis, de quibus in præcedenti articulo, seliguntur. § 3 Commissio proprios habet Administros.
Congregatio pro Gentium Evangelizatione
Ad Congregationem spectat dirigere et coordinare ubique terrarum ipsum opus gentium evangelizationis et cooperationem missionariam, salva Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus competentia.
Congregatio promovet investigationes theologiæ, spiritualitatis ac rei pastoralis missionariæ, pariterque proponit principia, normas necnon operandi rationes, necessitatibus temporum locorumque accomodata, quibus evangelizatio peragatur.
Congregatio adnititur ut Populus Dei, spiritu missionario imbutus atque sui officii conscius, precibus, testimonio vitæ, actuositate et subsidiis ad opus missionale efficaciter collaboret.
§ 1. Vocationes missionarias sive clericales sive religiosas sive laicales suscitandas curat atque missionariorum aptæ distributioni consulit. § 2. In territoriis sibi subiectis, ipsa pariter curat cleri sæcularis atque catechistarum institutionem, salva competentia Congregationis de Seminariis atque Studiorum Institutis, ad generalem studiorum rationem necnon ad Universitates ceteraque studiorum superiorum Instituta quod attinet.
Eidem subsunt territoria missionum, quarum evangelizationem idoneis Institutis, Societatibus necnon Ecclesiis particularibus committit, et pro quibus ea omnia agit, quæ sive ad circumscriptiones ecclesiasticas erigendas vel immutandas, sive ad Ecclesiarum provisionem pertinent ceteraque absolvit, quæ Congregatio pro Episcopis intra suæ competentiæ ambitum exercet.
§ 1. Quod vero attinet ad sodales Institutorum vitæ consecratæ, in territoriis missionum erectorum aut ibi laborantium, Congregatio competentia gaudet in iis, quæ ipsos qua missionarios sive singulos sive simul sumptos attingunt, firmo præscripto art. 21 § 1. § 2. Huic Congregationi subiciuntur Societates vitæ apostolicæ pro missionibus erectæ.
Ad cooperationem missionalem fovendam, etiam per efficacem collectionem et æquam distributionem subsidiorum, ipsa utitur præsertim Pontificiis Operibus Missionalibus, videlicet eis quæ a Propagatione Fidei, a S. Petro Apostolo, a S. Infantia nomen ducunt atque Pontificia Unione Missionali Cleri.
Congregatio proprium ærarium aliaque bona missionibus destinata per peculiare officium administrat, firmo onere reddendi debitam rationem Præfecturæ Rerum Œconomicarum Sanctæ Sedis.
Congregatio pro Clericis
n — § 1. Congregatio, servato iure Episcoporum eorumque Conferentiarum, eas curat materias, quae presbyteros et diaconos Cleri saecularis respiciunt tum quoad personas, tum quoad pastorale ministerium, tum quoad res necessarias ad exercendum eiusmodi ministerium, atque in his omnibus quaestionibus opportunum praebet Episcopis auxilium. § 2. Congregatio exprimit et exercet Sedis Apostolicae sollicitudinem circa formationem illorum qui ad sacros Ordines vocantur.
n — § 1. Adest Episcopis ut in earum Ecclesiis maxima diligentia vocationes excolantur ad sacra ministeria, atque in seminariis, instituendis et dirigendis secundum iuris normam, alumni aeque solida formatione tum humana et spirituali, tum doctrinali et pastorali educentur. § 2. Attente vigilat ut convictus et regimen seminariorum plene postulatis respondeant educationis sacerdotalis atque moderatores et docentes conferant, quam maxime potest, vitae exemplo et recta doctrina, ad formationem personae sacrorum ministrorum. § 3. Competens est, praeterea, ad seminaria interdioecesana erigenda et eorum statuta approbanda.
§ 1. Competens est ad clericorum vitam, disciplinam, iura atque obligationes quod spectat. § 2. Aptiori presbyterorum distributioni consulit. § 3. Permanentem clericorum formationem fovet, præsertim quod attinet ad ipsorum sanctificationem et ad pastorale ministerium fructuose exercendum, potissimum circa dignam verbi Dei prædicationem.
Huius Congregationis est tractare ea omnia, quæ ad statum clericalem qua talem attinent, pro omnibus clericis, religiosis non exceptis, collatis consiliis cum Dicasteriis quorum interest, ubi res id requirat.
Congregatio ea agit, quæ Sanctæ Sedi competunt: 1° sive circa consilia presbyteralia, consultorum cœtus, canonicorum capitula, consilia pastoralia, parœcias, ecclesias, sanctuaria, sive circa clericorum consociationes, sive circa ecclesiastica archiva seu tabularia; 2° circa onera Missarum necnon pias voluntates in genere et pias fundationes.
Congregatio ea omnia exercet, quæ ad bonorum ecclesiasticorum moderamen ad Sanctam Sedem pertinent, et præsertim ad rectam eorundem bonorum administrationem atque necessarias approbationes vel recognitiones concedit; præterea prospicit ut clericorum sustentationi ac sociali securitati consulatur.
Pontificia Commissio de Patrimonio Artis et Historiæ conservando
Apud Congregationem pro Clericis Commissio exstat, cuius officium est curæ patrimonii historiæ et artis totius Ecclesiæ præesse.
Ad hoc patrimonium pertinent imprimis omnia cuiusvis artis opera temporis præteriti, quæ summa diligentia custodiri et conservari oportet. Ea autem quorum usus proprius cessaverit, apto modo in Ecclesiæ musæis vel aliis in locis spectabilia asserventur.
§ 1. Inter bona historica eminent omnia documenta et instrumenta, quæ vitam et curam pastoralem necnon iura et obligationes diœcesium, parœciarum, ecclesiarum aliarumque personarum iuridicarum in Ecclesia conditarum respiciunt et testificantur. § 2. Hoc patrimonium historicum in tabulariis seu archivis vel etiam bibliothecis custodiatur, quæ ubique competentibus curatoribus committantur, ne huiusmodi testimonia pereant.
Commissio Ecclesiis particularibus et Episcoporum cœtibus adiutorium præbet et una cum iis, si casus ferat, agit, ut musæa, tabularia et bibliothecæ constituantur atque collectio et custodia totius patrimonii artis et historiæ in toto territorio apte ad effectum adducatur et omnibus, quorum interest, præsto sit.
Eiusdem Commissionis est, collatis consiliis cum Congregationibus de Seminariis atque Studiorum Institutis et de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, adlaborare ut Populus Dei magis magisque conscius fiat momenti et necessitatis patrimonium historiæ et artis Ecclesiæ conservandi.
Eidem præest Cardinalis Præfectus Congregationis pro Clericis, eiusdem commissionis Secretario adiuvante. Commissio præterea proprios habet Administros.
Congregatio pro Institutis Vitæ Consecratæ et Societatibus Vitæ Apostolicæ
Congregationis munus præcipuum est praxim consiliorum evangelicorum, prout in probatis formis vitæ consecratæ exercetur, et insimul actuositatem Societatum vitæ apostolicæ in universa Ecclesia Latina promovere et moderari.
§ 1. Congregatio proinde Instituta religiosa et sæcularia necnon Societates vitæ apostolicæ erigit, approbat aut iudicium fert de opportunitate eorum erectionis ab Episcopo diœcesano faciendæ. Ipsi quoque pertinet huiusmodi Instituta et Societates, si necesse fuerit, supprimere. § 2. Eidem etiam competit Institutorum et Societatum uniones vel fœderationes constituere aut, si oportuerit, rescindere.
Congregatio pro sua parte curat, ut Instituta vitæ consecratæ ac Societates vitæ apostolicæ secundum spiritum Fundatorum et sanas traditiones crescant et floreant, finem proprium fideliter persequantur atque salvificæ missioni Ecclesiæ reapse prosint.
§ 1. Ea omnia absolvit, quæ ad normam iuris pertinent ad Sanctam Sedem de vita et industria Institutorum et Societatum præsertim de constitutionum approbatione, regimine et apostolatu, sodalium cooptatione et institutione eorum iuribus et obligationibus, votorum dispensatione et sodalium dimissione atque etiam bonorum administratione. § 2. Ad ordinationem autem studiorum philosophiæ et theologiæ necnon ad studia academica quod attinet competens est Congregatio de Seminariis atque Studiorum Institutis.
Eiusdem Congregationis est Conferentias Superiorum maiorum religiosorum religiosarumque erigere, earundem statuta approbare necnon invigilare ut ipsarum actio ad fines proprios assequendos ordinetur.
Congregationi etiam subiciuntur vita eremitica, ordo virginum harumque consociationes ceteræque formæ vitæ consecratæ.
Ipsius competentia amplectitur quoque Tertios Ordines necnon consociationes fidelium, quæ eo animo eriguntur ut, prævia præparatione, Instituta vitæ consecratæ vel Societates vitæ apostolicæ aliquando evadant.
Congregatio de Seminariis atque Studiorum Institutis
n — Congregatio exprimit et exercet Sedis Apostolicae sollicitudinem circa promotionem et ordinationem institutionis catholicae.
§ 1. Episcopis adest, ut in eorum Ecclesiis vocationes ad sacra ministeria quam maxime colantur atque in Seminariis, ad normam iuris constituendis ac gerendis, alumni solida formatione tum humana ac spirituali, tum doctrinali et pastorali apte edoceantur. § 2. Sedulo invigilat ut seminariorum convictus regimenque rationi institutionis sacerdotalis plene respondeant atque superiores ac magistri exemplo vitæ ac recta doctrina ad formandas personas sacrorum ministrorum quam maxime conferant. § 3. Eius præterea est seminaria interdiœcesana erigere eorumque statuta approbare.
Congregatio adnititur, ut fundamentalia principia de catholica educatione prout ab Ecclesiæ Magisterio proponuntur altius usque investigentur, vindicentur atque a Populo Dei cognoscantur. Ea pariter curat, ut in hac materia Christifideles sua officia implere possint ac dent operam et nitantur ut etiam civilis societas ipsorum iura agnoscat atque tueatur.
Congregatio normas statuit, quibus schola catholica regatur; Episcopis diœcesanis adest, ut scholæ catholicæ ubi fieri potest, constituantur, et summa sollicitudine foveantur utque in omnibus scholis educatio catechetica et pastoralis cura alumnis Christifidelibus per opportuna incepta præbeantur.
§ 1. Congregatio vires impendit, ut Universitatum ecclesiasticarum et catholicarum ceterorumque studiorum Institutorum sufficiens copia in Ecclesia habeatur, in quibus sacræ disciplinæ altius investigentur necnon humanitatis scientiæque cultus, habita christianæ veritatis ratione, promoveatur et Christifideles ad propria munera implenda apte formentur. § 2. Universitates et Instituta ecclesiastica erigit aut approbat, eorum statuta rata habet, supremam moderationem in eis exercet atque invigilat, ut catholicæ fidei integritas in tradendis doctrinis servetur. § 3. Ad Universitates Catholicas quod attinet, ea agit quæ Sanctæ Sedi competunt. § 4. Cooperationem mutuumque adiutorium inter Studiorum Universitates earumque consociationes fovet iisdemque præsidio est.