Secretaria Status proxime iuvat Summum Pontificem in Eius supremo munere exercendo.
Eidem præest Cardinalis Secretarius Status. Duas sectiones ipsa complectitur, nempe sectionem de generalibus negotiis sub directo moderamine Substituti, adiuvante Assessore, et sectionem de rationibus cum Civitatibus sub ductu proprii Secretarii, adiuvante Subsecretario. Huic alteri sectioni adest cœtus Cardinalium et quorundam Episcoporum.
Sectio prior
§ 1. Ad priorem sectionem pertinet peculiari modo operam navare expediendis negotiis, quæ Summi Pontificis cotidianum servitium respiciunt; ea agere, quæ extra ordinariam Dicasteriorum Romanæ Curiæ aliorumque Apostolicæ Sedis Institutorum competentiam tractanda obveniant; rationes cum iisdem Dicasteriis fovere sine præiudicio eorum autonomiæ et labores coordinare; Legatorum Sanctæ Sedis officium eorumque operam, præsertim ad Ecclesias particulares quod attinet, moderari. Ipsius est omnia explere, quæ Legatos Civitatum apud Sanctam Sedem respiciunt. § 2. Collatis consiliis cum aliis competentibus Dicasteriis, eadem curat quæ Sanctæ Sedis præsentiam et navitatem apud Internationalia Instituta respiciunt, firmo præscripto art. 46. Idem agit quod ad Institutiones Internationales Catholicas pertinet.
Eiusdem etiam est: 1° componere et mittere Constitutiones Apostolicas, Litteras Decretales, Litteras Apostolicas, Epistulas aliaque documenta a Summo Pontifice ipsi commissa; 2° omnia explere acta quæ nominationes a Summo Pontifice peragendas vel probandas respiciunt in Romana Curia in aliisque Institutis, e Sancta Sede pendentibus; 3° custodire sigillum plumbeum et anulum Piscatoris.
Ad hanc sectionem pariter pertinet: 1° editionem curare actorum et documentorum publicorum Sanctæ Sedis in commentario, quod inscribitur Acta Apostolicæ Sedis; 2° officialia nuntia, quæ sive acta Summi Pontificis sive Sanctæ Sedis navitatem respiciunt, publici facere iuris per peculiare officium sibi subiectum, vulgo Sala Stampa appellatum; 3° invigilare, collatis consiliis cum Altera Sectione, ephemeridi vulgo L'Osservatore Romano appellatæ, Stationi Radiophonicæ Vaticanæ atque Centro Televisifico Vaticano.
Per Officium rationarii vulgo Statistica appellatum colligit, ordine componit atque palam edit omnia indicia, ad rationarii normas exarata, quæ Ecclesiæ universæ vitam per terrarum orbem respiciunt.
Sectio altera
Alterius sectionis de rationibus cum Civitatibus peculiare munus est in ea incumbere, quæ cum rerum publicarum Moderatoribus agenda sunt.
Eidem competit: 1° rationes præsertim diplomaticas cum Civitatibus aliisque publici iuris societatibus fovere atque communia negotia tractare, ut bonum Ecclesiæ civilisque societatis promoveatur, ope, si casus ferat, concordatorum aliarumque huiusmodi conventionum, et ratione habita sententiæ Episcoporum cœtuum, quorum intersit; 2° apud Internationalia Instituta et conventus de indolis publicæ quæstionibus Sanctæ Sedis partes gerere, collatis consiliis cum competentibus Romanæ Curiæ Dicasteriis; 3° agere, in propria laborum provincia, quæ ad Legatos Pontificios attinent.
§ 1. In peculiaribus rerum adiunctis, de mandato Summi Pontificis, hæc sectio, collatis consiliis cum competentibus Curiæ Romanæ Dicasteriis, ea explet quæ ad Ecclesiarum particularium provisionem necnon ad earum earumque cœtuum constitutionem aut immutationem spectant. § 2. Ceteris in casibus, præsertim ubi regimen concordatarium viget, eidem competit, firmo præscripto art. 78, ea absolvere, quæ cum civilibus guberniis agenda sunt.