TheoFonsAd fontes fidei

Pastor bonus

PB · Ioannes Paulus II · 1988 · LA · 222 paragraphi · vatican.va ↗

Sunt Instituta quædam, sive antiquæ originis sive novæ constitutionis, quæ, quamvis ad Curiam Romanam sensu proprio non pertineant, nihilominus ipsi Summo Pontifici, Curiæ et Ecclesiæ universæ servitia necessaria aut utilia præstant et cum Apostolica Sede aliquo modo cohærent.

Inter huiusmodi Instituta eminet Tabularium seu Archivum Secretum Vaticanum, in quo documenta regiminis Ecclesiæ adservantur, ut imprimis ipsi Sanctæ Sedi et Curiæ in proprio opere perficiendo præsto sunt deinde vero, ex ipsa concessione Pontificia, omnibus historiæ explorandæ studiosis, atque fontes cognitionis evadere possint omnium historiæ profanæ quoque regionum, quæ cum vita Ecclesiæ sæculis præteritis arcte cohærent.

Instrumentum insuper insigne Ecclesiæ ad culturam fovendam, servandam, divulgandam a Summis Pontificibus constituta est Bibliotheca Apostolica Vaticana, quæ thesauros omne genus scientiæ et artis in suis variis sectionibus viris doctis veritatem investigantibus præbet.

Ad veritatem inquirendam et diffundendam in variis scientiæ divinæ et humanæ regionibus ortæ sunt in sinu Ecclesiæ Romanæ variæ, quæ vocantur, Academiæ, inter quas eminet Scientiarum Academia Pontificia.

Hæ omnes Institutiones Ecclesiæ Romanæ reguntur propriis legibus constitutionis et administrationis.

Recentioris originis sunt, quamvis ex parte exemplis præteritis inhæreant, Typographia Polyglotta Vaticana, Officina libraria editoria Vaticana, Ephemerides diurnæ, hebdomadariæ, menstruæ, inter quas eminet L'Osservatore Romano, Statio Radiophonica Vaticana et Centrum Televisificum Vaticanum. Hæc Instituta subiciuntur Secretariæ Status aut aliis Curiæ Romanæ officiis iuxta proprias leges.

Fabrica Sancti Petri curare perget ea quæ ad Basilicam Principis Apostolorum pertinent sive quoad conservationem et decorem ædificii sive quoad disciplinam internam custodum et peregrinorum, qui visendi causa templum ingrediuntur, iuxta proprias leges. In omnibus, quæ id exigunt, Superiores Fabricæ concorditer agant cum Capitulo eiusdem Basilicæ.

Eleemosynaria Apostolica opus adiumenti pro Summo Pontifice exercet erga pauperes ac pendet directe ex Ipso.