TheoFonsAd fontes fidei

Pastor bonus

PB · Ioannes Paulus II · 1988 · LA · 222 paragraphi · vatican.va ↗

Præfectura Pontificalis Domus

Præfectura ordinem internum ad Pontificalem Domum spectantem respicit, atque iis omnibus sive clericis sive laicis moderatur, ad disciplinam et servitium quod attinet, qui Cappellam et Familiam Pontificiam constituunt.

§ 1. Summo Pontifici adest sive in Palatio Apostolico sive cum Ipse in Urbem vel in Italiam iter facit. § 2. Ordinationi et processui studet Cæremoniarum Pontificalium, extra partem stricte liturgicam, quæ ab Officio Liturgicis Celebrationibus Summi Pontificis præposito absolvitur; præcedentiæ ordinem attribuit. § 3. Admissiones publicas privatasque coram Pontifice disponit, collatis consiliis, quoties rerum natura id postulet, cum Secretaria Status, qua moderante ea ordinat, quæ servanda sunt, cum ab ipso Romano Pontifice coram sollemniter admittuntur supremi populorum Moderatores, Nationum Legati, Civitatum Ministri, Publicæ Auctoritates ceteræque personæ dignitate insignes.

Officium de Liturgicis Celebrationibus Summi Pontificis

§ 1. Ipsius est ea quæ necessaria sunt ad liturgicas aliasque sacras celebrationes, quæ a Summo Pontifice aut Eius nomine peraguntur, parare easque, iuxta vigentia iuris liturgici præscripta, moderari. § 2. Magister pontificiarum Celebrationum Liturgicarum a Summo Pontifice ad quinquennium nominatur; cæremoniarii pontificii, qui eum in sacris celebrationibus adiuvant, a Secretario Status pariter ad idem tempus nominantur.