TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Evangelistis quoque quam putas defuisse sapientiam; quorum alii cum variis generibus sint referti, singuli tamen diverso genere praestant? Est enim vere sapientia naturalis in libro evangelistae Ioannis. Nemo enim, audeo dicere, tanta sublimitate sapientiae maiestatem Dei vidit, et nobis proprio sermone reseravit. Transcendit nubes, transcendit Virtutes coelorum, transendit Angelos, et Verbum in principio reperit et Verbum apud Deum vidit. Quis autem moralius secundum hominem singula persecutus, quam sanctus Matthaeus, qui edidit nobis praecepta vivendi? Quid rationabilius illo admirabili copulato, quam quod sanctus Marcus in principio statim locandum putavit? Ecce, inquit, mitto angelum meum (Marc. I, 2 et 3): et, Vox clamantis in deserto; ut et admirationem moveret, et doceret hominem humilitate atque abstinentia et fide placere debere, sicut ille sanctus Ioannes Baptista his ad immortalitatem gradibus ascendit, vestimento, cibo, nuntio? .