TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

At vero sanctus Lucas velut quemdam historicum ordinem tenuit, et plura nobis gestorum Domini miracula revelavit: ita tamen ut omnis sapientiae virtutes Evangelii istius complecteretur historia. Quid enim praecellentius ad sapientiam naturalem, quam quod Spiritum sanctum creatorem etiam Dominicae incarnationis exstitisse reseravit (Luc. I, 35)? Docet ergo naturalia, si creat spiritus. Unde et David docens sapientiam naturalem: Emitte, inquit, Spiritum tuum et creabuntur (Psal. CIII, 20). Docet moralia in eodem libro, cum me in illis beatitudinibus docet mores: quemadmodum amare inimicum debeam (Luc. VI; 27 et seq.): quemadmodum non referire, et non repercutere verberantem: quemadmodum benefacere, mutuum dare cum desperatione recuperationis, aut remunerationis et mercedis. Merces enim facilius sequitur non exspectantem. Docuit etiam rationabilia, cum lego, quoniam Qui fidelis est in minimo, etiam in maiore fidelis est (Luc. XVI, 10). Quid adhuc de naturalibus dicam, quod docuit virtutes coelorum moveri (Luc. XXI, 26), Dominum solum esse unigenitum Dei Filium, in cuius passione tenebrae per diem factae sunt, terra obscurata est, sol refugit (Luc. XXIII, 44)? .