Videtur hic sanctus Zacharias summus designari sacerdos; quia, sicut lectum est de priore tabernaculo in quod semper intrabant sacerdotes ministeria consummantes, non uno tantum anni tempore intrabant in templum: in secundo autem semel in anno singularis summus sacerdos non sine sanguine, quem offerret pro se et populi delictis (Hebr. X, 6 et 7). Hic est ille summus sacerdos, qui adhuc sorte quaeritur; quia verus adhuc ignoratur: qui enim sorte legitur, humano iudicio non comprehenditur. Ille igitur quaerebatur, et alius figurabatur. Ille quaerebatur verus in aeternum sacerdos, cui dicitur: Tu es sacerdos in aeternum (Psal. CIX, 4): qui non hostiarum cruore, sed proprio sanguine Patrem Deum generi reconciliaret humano. Sed tunc sanguis fundebatur in specie, et in specie sacerdos ordinabatur: nunc quia veritas venit, relinquamus speciem, veritatem sequamur. Et tunc quidem vices erant, nunc autem est perpetuitas. Erat ergo, et certe erat cuius vices etiam gerebantur.